quo circulo cum eo qui per verticis punctum maximus ducitur, quaeque in meridiano et horizonte fiunt, hinc manifestum erit. Si enim describamus meridianum circulum ABGD, et horizontis semicirculum BED, zodiaci autem alterum semicirculum FEI, qui, quomodocunque se habeat, atque ipso F puncto meridianum occupante, intelligamus circulum maximum per A punctum verticis descriptum, idem efficietur cum ipso ABGD meridiano, eritque angulus sub DFE nobis idcirco datus (quoniam et punctum F et puncti angulus qui cum meridiano efficitur datus est), et ipsa a F peripheria, cum perspectum habeamus quot partibus in meridiano circulo et punctum F ab aequinoctiali et aequinoctialis ab ipso A verticis puncto distent. Quod si per exoriens ipsum E punctum intelligamus maximum circulum per A descriptum, qualis est AEG, hinc ad eundem modum perspicuum est AE omnino fore quadrantis peripheriam, propterea quod punctum A polus est horizontis BED. Sed quum (recto semper ob eandem causam qui sub AED angulo) datus sit is quem obliquus circulus
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 44r