PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 36r

Facsimile

et angulus qui sub CIB aequalis est angulo qui sub BTL, id est ei qui sub FTE. Quod erat demonstrandum. Rursus Lemmation 2 i. m. P probare oportet angulos qui a zodiaci punctis aequaliter ab eodem tropico puncto distantibus cum meridiano fiunt ambos simul duobus rectis aequales esse. Sit enim zodiaci peripheria ABG, posito B tropico puncto, et interceptis ex utraque ipsius parte aequalibus peripheriis, BD scilicet et BE, describantur per D et E puncta ac per F aequinoctialis polum meridianorum circulorum periphaeriae FD et EF. Aio angulum qui sub FDB, et sub FEG utrumque simul duobus rectis exaequari. Est autem etiam hoc inde manifestum quod, cum puncta D et E pari intervallo distent ab eodem puncto tropico, aequalis est ipsa quoque DF peripheria peripheriae FE, unde angulus quoque qui sub FDB ei qui sub FEB aequalis est. Atqui anguli FEB et FEG duobus sunt rectis aequales. Quare angulus etiam qui sub FDB cum eo qui sub FEG duobus rectis sunt aequales. Quod erat demonstrandum. His ante perspectis, sit Apodixis de angulis propositis i. m. P meridianus quidem circulus ABGD, zodiaci vero semicirculus AEG, posito in a hyberno puncto tropico, atque polo A, intervallo autem quadrati latere