PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 110

Facsimile

nitruosum et grandinosum. Particulatim vero intenduntur haec et remittuntur de proprietate stellarum inerrantium, quibus describitur, priores illius partes imbres cient et ventos, mediae temperatae sunt, extremae aestuosae et pestilentes. Boreae aestuosae et noxiae, austrinae glaciosae et subfrigidae. Tauri signum generatim prae se fert utramque crasim et subcalidum est. Particulatim vero priora, maxime ubi Pleiades consistunt, turbulenta sunt, flatuosa et nebulosa, media humida et frigida, postrema circa Succulas ignea sunt, fulminaque et fulgetra cient. Borea intemperata, austrina instabilia et incerta. Geminorum signum generaliter temperatam constitutionem efficit, particulatim vero praecedentia plus humectant et corrumpunt, media temperiem habent, sequentia mixta et incerta constant natura. Borea ventos cient et terras concutiunt, austrina desiccant et urunt. Cancri signum generaliter serenat et