PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 19

Facsimile

si coeli, a quo et caetera, quae diximus suam vim sumpserunt, cum ipsa coelo nihil conferant, tamen nisi quis ea cum coelestibus causis coniuxerit saepe errabit si volet omnes significationes a coeli motu sumere, etiam eas, quae non prorsus a coelo pendent. Haec cum ita se habeant, etsi interdum fallunt praedictiones non tamen ars tota damnanda est, ut neque gubernandi artem reiicimus, etiamsi saepe fiunt naufragia; sed decet nos, ut in tanta et divina professione grato animo amplecti tantum quantum assequi possumus. Nec postulare de omnibus rebus certitudinem tanquam ab arte penitus conprehensa hominum sagacitate, sed ornare eam et reddere instructiorem iis coniecturis, quae aliunde sumendae sunt. Utque medicis non vertimus vitio cum de morbo aegrotantis et de eius natura quaedam sciscitantur, ita et hic non reprehendendum est si qua de regionibus, genere, moribus aut aliis accidentibus requirenda esse dicemus.