postquam nata et absoluta sunt adfici motu coelestium, sed etiam semina ipsa initio formam et incrementa pro qualitate coeli accipere. Quare agricolae et pastores prae caeteris diligentes cum pecudes ad coitum admittunt aut conserunt agros ex tempestatibus coniecturas de eventibus faciunt. Denique praecipui effectus et significationes illustriores Solis et Lunae et stellarum adeo certae sunt ut etiam ab ignaris physices sola observatione deprehendantur. Et in his quosdam effectus ortos a potentiore causa et simpliciore naturae ordine etiam indocti, imo et bruta quaedam animantia praesentiunt ut statas vices anni aut tempestatum discrimina has enim Sol praecipue gubernat.
Sed effectus ortos a debilioribus causis norunt hi, quos necessitas ad observationem adegit, ut nautae animadverterunt particulares significationes pluviarum et ventorum, quae certis intervallis redeunt propter Lunae aut stellarum fixarum configurationes