scurae, imbecilles, languidae nihil proficientes; magna autem vis est planetarum potentiorum et elevatorum super Mercurium et Lunam. Quando enim cum maleficis est familiaritas, fiunt naturae iniustae et pravae, cumque Mercurius aut Luna sunt potentiores, indunt impetus faciliores, non impeditos, non periculosos et ad benefaciendum incitatos; sed cum vincuntur a contraria conditione, sunt praecipites, habent irritos impetus et facile incurrunt in offensiones. Cum vero familiaritas est cum bonis, bonos et iustos mores significant, cumque non sunt alii super eos elevati, benefacere caeteris et ipsi gaudent et laudantur propter benefacta, nec adficiuntur iniuriis, sed fruuntur iusticia, quae et ipsis prodest; sed si potentiores sunt contrarii, minus habent tranquillitatis, suntque propter mansuetudidinem et bonitatem et veritatem despecti, criminationi et iniuriis expositi. Haec sit generalis consideratio, qua