PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 30

Facsimile

nem; aliquando vero in humectando, quia vicinus est Lunae, quae terrae proxima est. Subitas autem mutationes efficit in utranque partem incitatus celeritate sua, qua vehitur circa Solem.

Haec cum ita se habeant, cumque quatuor sint humores duo foecundi et vivifici, calidus et humidus, per hos enim omnia coalescunt et roborantur; econtra vero duo sint exitiales et detrimentosi, frigidus et siccus, per quos omnia disipantur et interficiuntur; tradidit vetustas beneficas esse duas stellas, Iovem et Venerem et praeter has Lunam, propter temperatas naturas, quia exuberant in eis calor et humor. Saturnum vero et Martem tradiderunt esse maleficos, quia vim contrariam habent, alter frigefaciendi, alter desiccandi; Solem vero et Mercurium propter communem naturam effectus in utramque partem habere et accommodare suam naturam ad eas stellas cum quibus sunt, tanquam medios.