PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 155

Facsimile

dibus sit locus stellae vel figurae sequentis in genesi ad praecedentem, nam circuli aequinoctialis tempora aequaliter horizontem et meridianum percurrunt, et ab his aequaliter sumi possunt elongationes, convenienter autem pro quolibet gradu sumes unum annum. Quando igitur in ipso orientis cardine fuerit prorogator et locus praecedens, convenit accipere tempora aequinoctialis coorientia cum toto arcu zodiaci, qui prorogatori et interfectori intercedit. Tot enim ubi praeterierint tempora aequinoctialis interfector ad locum prorogatotis, hoc est ad cardinem orientis pervenit. Quando in meridianum prorogator inciderit, ex ascensionibus sphaerae rectae eruenda sunt tempora aequinoctialis, quae cum confini zodiaci arcu meridianum praetervehuntur; si vero cardinem occiduum tenuerit, ea sumenda tempora sunt, quae cum arcu distantiae prorogatoris et interfectoris merguntur, hoc est quae cum opposito evehuntur.