PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 228

Facsimile

studio alendarum inimicitiarum atque insidiandi sibi invicem liberos incendunt. Quae minutiora sunt, scrutari et eruere quispiam singillatim poterit, si horoscopum assumpserit cuiusuis planetae, qui liberos pollicetur, atque ex reliquo schemate non secus atque ex themate geneseos generalem instituerit considerationem.

⟨IV.7⟩ De amicis e inimicis

Amicitias et inimicitias maiores et durabiliores vocamus naturarum societatem et odia, minores vero et breviores vocamus familiaritates et lites, talis autem erit harum rerum consideratio. De praecipuis causis mutuae benevolentiae aut dissidiorum considerentur loca dominantia in nativitate, locus Solis, Lunae, horoscopus et pars fortunae; cum enim sunt in signis iisdem aut permutatis, seu omnes seu plurimi, et maxime cum ascendentes distant septemdecim gradibus, erunt naturarum societates firmae, indissolubiles et in quibus nullae accidunt iniuriae; sed si illi sunt in locis nullo inter se