aestivas constitutiones parit. Particulatim vero partibus primoribus et circa Praesepe suffocat, terras quatit et caliginem offundit, mediis temperatum est, posterioribus ventos commovet. Tam Boreae quam austrinae partes igneae sunt, noxiae et aestuosae. Leonis signum generaliter aestus ciet et suffocat. Particulatim vero partes praecedentes suffocant et pestilentes sunt, mediae temperatae, postremae siccae et corruptionum effectrices. Boreae instabiles et igneae, austrinae humidae. Virginis signum in universum humidum est et tonitruosum. Particulatim vero principium eius calidius est et noxium, medium temperatum, finis aquosus. Borea pars ventorum commotrix, austrina temperata. Librae signum in universum varium est et mutabile. Particulatim vero in primis partibus et mediis temperatum, postremis aquosum. Boreis ventosum, austrinis humidum et pestilens. Scorpii signum in genere est tonitruosum et igneum. Particulariter vero initium nives producit, medium temperatum est, finis turbulentus.