PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 243

Facsimile

Una est enim coniectura de universali hominum natura, iuxta collationem ordinis planetarum; incipiens a prima aetate et orbe nobis proximo, videlicet lunari, et desinens in ultima aetate et supremo orbe planetarum, scilicet Saturni. Et accidunt cuilibet aetati congruentia naturae sui planetae, quae tamen generaliter sumenda sunt, et differentiae particulares sumantur ex proprietatibus inventis in cuiusque genesi. Primos igitur quatuor annos, secundum proprium numerum quadriennii, Luna gubernat infantis aetatem et humiditatem ac fluxus corporis et celeritatem incrementi et aquosum nutrimentum et mutabilitatem temperamenti et hebetem vim rationalis partis, regit pro suae naturae qualitate et efficacia. Sequens decennium aetatis puerilis, regit Mercurius iuxta dimidium viginti annorum, quo spacio partem rationalem format et fingit, ut semina disciplinarum inserantur et morum ac studiorum proprietates conspiciantur, et ex