PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 53

Facsimile

ctiali, Capricornus hyberno. Praecipue vero hic triangulus est australis propter Veneris dominationem, quae eius partis ventos ciet calidos et humidos; admittit autem et subsolanum propter Capricornum, qui est Saturmi domicilium; constituitur autem hic triangulus, quem vocant mixtum ex austro et subsolano, ciet enim Saturnus ventos orientales propter familiaritatem cum Sole. Tertius triangulus ducitur per Geminos, Libram et Aquarium, tria mascula signa, aliena a Marte, sed congruentia cum Saturno et Mercurio, propter duo illorum domicilia; ideo his attribuitur hic triangulus ac interdiu dominatur Saturnus propter suam conditionem, Mercurius vero noctu. Signum autem Geminorum vicinum est circulo aestivo, Libra aequinoctiali, Aquarius hyberno. Potissimum hic triangulus congruit cum subsolano propter Saturnum, sed quia Iovi familiaris est, fit mixtus ex borea et subsolano quia familiaritas est Iovis et Saturni.