PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 168

Facsimile

ruleis, hirsutos, mediocri capillitio, crasi calidiore et sicciore; occidentalis, rubicundos, statura mediocres, pusillis capitibus, nudo corpore et pilis carente, flavo capillitio et rigido, crasi sicciore. Venus similia iis efficit quae Iupiter, nisi quod pulchriora, gratiora, venustiora, ad muliebrem elegantiam propius accedentia, succulentiora et teneriora, ac delicatoria omnia praestat, peculiariter autem oculos colore fulvo, cum quadam venustate imbuit. Mercurius cum orientalis est, efficit colore flavos, magnitudine moderata, proportione membrorum convenienti, oculis parvis, capillitio mediocri, crasi calidiore; occidentalis, flavos, raris corporibus, gracilibus membris, oculis concavis et claris, subrubentibus, crasi sicciore. His configurata lumina plurimum addunt, Sol et exornat omnia magnificentius et corporum habitum firmat, Luna universaliter moderatiora omnia, firmiora, et crasin humidiorem efficit, particulatim vero variat effectus