ta compage et venusta compositione fingunt et conformant corpora; Scorpius contra, Pisces et Capricornus, eadem deformant immoderata et non congruente sibi structura. Sic de caeteris, quae quidem omnia eum, qui propriam et exactam figurae corporis ac temperamenti rationem exquirit, contemplari ac commiscere oportet.
⟨III.19⟩ De laesionibus et morbis corporum
Cum sequatur doctrina de corporis laesionibus et morbis, adiungemus institutam de ea re considerationem. Universalis vero regula haec est, duo cardines horizontis inspiciantur, videlilicet is, qui est in ortu, et alter qui est in occasu; praecipue vero consideretur is, qui est in occasu, et locus antecedens, qui prorsus non est copulatus ascendenti. Et observetur, quomodo malefici planetae ea loca adspiciant; si enim gradibus, qui ascendunt in dictis locis iuncti sunt corpore aut adspiciunt eos quadra