PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 81

Facsimile

thematum et observatione motuum coelestium et siderum. A Capricorno vero et Saturno reguntur India, Ariana, Gedrosia; ideo earum regionum cultores sunt deformes, immundi, beluini.

Media vero loca huius quadrantis, Idumaea, Cava Syria, Iudaea, Phoenice, Chaldaea, Orchinia, Arabia Felix, spectant septentrionem et occasum, iuxta situm universae terrae, est igitur cognatio cum triangulo occasus solstitialis, Ariete, Leone et Sagittario, et praesunt Iupiter, Mars et Mercurius. Itaque hae gentes magis exercent mercaturas et rerum permutationes et sunt magis versuti, periculorum contemptores et insidiatores et animis servilibus et omnino varii, ut stellarum inter se configuratio talium ingeniorum varietatem efficit. Et harum regionum Cava Syria, Iudaea, Idumaea, magis Arieti et Marti attribuuntur; sunt igitur audaces, superstitionum contemptores et insidiatores. Phoenices vero et Chaldaei et Orchinii, Leoni et Soli; quare hi magis ingenui et benefici sunt et