diximus, cito necat parentes aut laedit oculos, sed cum Saturnum adspicit, ac in mortem aut in putridas febres aut in laesiones per vulnera et ustiones coniicit. Sed cum Saturnus adspicit infeliciter Solem, adfert mortem patri per morbos aut per malorum humorum collectiones. De matre vero, si Iupiter Lunam aut Venerem aliquomodo adspexerit, aut Venus adspicit Lunam sextili aut trigono adspectu aut est ei iuncta, cum sunt in locis faustis significant matrem fore longaevam. Sed si Mars adspicit Lunam aut Venerem, succedens ei aut quadrato adspectu intuens vel oppositus, aut Saturnus solam Lunam sic adspicit, cum sunt diminuti cursu aut in domibus cadentibus, coniiciunt matrem in morbos tantum et imbecillitates; sed cum sunt aucti cursu vel in cardinibus, significant brevem vitam matribus aut significant obnoxias fore sonticis morbis. Tunc enim portendunt brevem vitam, cum sunt in oriente aut in succedentibus domibus; sed sontici morbi portenduntur, cum illi sunt in occiden