PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 133

Facsimile

endum est ex positu planetarum. Cum enim Iupiter aut Venus intuentur fausto adspectu Solem aut Saturnum, aut Saturnus Solem foeliciter adspicit, seu coniunctus ei seu sextili adspectu seu trigono, cum non sunt abiecti in locis in faustis, coniectura est parentes fore longaevos; secus est autem, si fuerint infirmi, abiecti in locis infaustis, neque tamen admodum cito extinguentur parentes. Sed si secus erit et Mars elevabitur supra Solem aut Saturnum aut ascendet post eos, aut Saturnus non congruet cum Sole sed aut oppositus est aut quadrato adspectu eum adspicit et sunt in locis cadentibus, significant parentes debiles; sed si sint in cardinibus aut in succedentibus domibus, significant parentes fore brevis vitae aut certis morbis conflictantes, si sint in primis cardinibus, videlicet in horoscopo et medio coeli et locis succedentibus, erunt brevis vitae. Nam Mars adspiciens Solem ut