nae ad concubitum et libidines, deditae saltationi et amantes ornatus propter Venerem, et luxum quaerentes propter Saturnum. Palam vero et non in occulto cum mulieribus concumbunt propterea quod planetae orientali positu eis dominantur, concubitus vero masculorum oderunt. Multi etiam cum matribus consuetudinem habent et pectore supplices gestus edunt, propter ortum matutinum et quia pectoris principatus congruit cum Sole. Amant in vestitu et universo cultu corporis, nitorem et mundiciem muliebrem propter Venerem. Et tamen animis et consiliis sunt generosi et bellicosi propter ortum matutinum Saturni. Peculiariter vero magis a Tauro et Venere reguntur Parthia, Media et Persia: quare harum regionum incolae vestitu utuntur florido, teguntque tota corpora praeter pectus et in universum, deliciarum et mundiciei studiosi sunt. A Virgine et Mercurio reguntur Babylonia, Mesopotamia, Assyria; quae ideo antecellunt cognitione ma