PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 150

Facsimile

Fortassis autem idem hoc valet apud scriptorem noctu natis a Luna ad Solem numerandum esse et econtra ab horoscopo contra successionem signorum, sic idem erit locus partis fortunae et eadem ratio positus invenietur.

⟨III.14⟩ Quot sint prorogatores

Interdiu Sol anteferendus est, si tamen erit in locis prorogatoriis, sed si non erit in locis prorogatoriis, Luna sumatur; sin autem neque hanc sumere possumus, planetas sumito, qui potiorem habent rationem dominii collatos ad positum Solis et praecedentem coniunctionem et horoscopum, hoc est cum sint quinque modi dignitatum, planeta eligatur, qui plures habet dignitates; sin autem illis modis uti non poteris, tandem sumatur horoscopus. In nocte primum eligito Lunam, deinde Solem, postea planetas antecellentes dignitate, in ratione dominii collatos ad Lunam et praecedentem oppositionem et ad partem fortunae; sin autem proxime antecessit coniunctio, su