tidem paludem ducta, discernit orientem et occidentem, ita fiunt quadrante quatuor iuxta trigonorum numerum. Primus igitur quadrans ad occasum solstitialem mixtus ex aquilone et africo, continet Celticam, communi nomine dicitur Europa. Huic oppositus, secundus quadrans ad austrosolanum, versus orientalem Aethiopiam ad ortum brumalem, dicitur Magnae Asiae pars australis. Tertius quadrans ad ortum solstitialem mixtus ex aquilone et subsolano, versus Scythiam, dicitur Magnae Asiae pars aquilonaris, huic oppositus quadrans ad occasum brumalem mixtus ex aquilone et austro, versus occidentalem Aethiopiam, dicitur communi nomine Libya. Praeterea singuli quadrantes, qua vergunt in medium totius nostrae terrae, aliam sumunt naturam, quam qualem habet totus quadrans ad totum orbem collatus. Medius enim Europae locus, quae sita est ad solstitialem occasum,