na vero matutina, ut congruit domiciliis eorum. Dicuntur autem in suis carpentis vehi et soliis, quando ius familiaritatis in iis locis, in quibus sunt, exercent duobus aut pluribus modis; cum enim tunc maxime efficaces sint propter convenientiam, auxilium et cognationem signorum, dicuntur in suis soliis collocari ac fulgere. Gaudere etiam stellam dicunt, cum locus, etiamsi ipsi non est proprius, tamen alteri cognato familiaris est, quae convenientia etiamsi ex longinquis ducitur, tamen propter similitudinem quaedam est communicatio. Contra vero in contrariis locis peculiaris earum vis fit dilutior, quia dissimiles naturae confusionem temperamentorum infaustam efficiunt.
⟨I.22⟩ De applicationibus et defluxibus
In universum intelligimus adplicati sequentibus praecedentes, defluere vero a praecedentibus sequentes, sed ita ne sit longum intervallum. Quod in