PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 43

Facsimile

vires, quas per sese et erga sese invicem habent explicandae sunt.

Primum discrimen est signorum ut alia dicantur esse tropica, alia aequinoctialia, quorum utraque sunt mobilia, deinde alia firma, alia bicorporea. Tropica sunt duo: proximum a solstitio aestivo, hoc est partes triginta Cancri, et proximum a solstitio hyberno, ut partes triginta Capricorni. His a re nomen inditum est; quoniam Sol ubi haec ingressus est, retro convertitur flectens cursum in contrariam latitudidem in Cancro aestatem efficiens, in Capricorno hyemem. Sunt et aequinoctialia duo: vernum, Aries et autumnale, Libra. Quibus et ipsis a re nomen inditum est, quia cum Sol ad illa pervenerit, per omnes terras aequalia spacia sunt diei et noctis. Ex reliquis octo signis, quatuor firma vocantur, quatuor bicorporea. Sunt autem firma proxima tropicis et aequinoctialibus, Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius, quod per horum tempora, cum ad ea Sol accessit, humi