PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 165

Facsimile

terutrum harum opituletur naturae humanae laboranti, magnos assultus et periculosos; si utrumque, iuvet languores tantum aut nocumenta vel evacuationes, quae desinunt expectare oportet, sed qualia haec futura sint, ex locorum occurrentium habitudine atque convenientia ad geniturae positus colligendum. Nihil vero prohibet, quin interdum dissidentibus iis, penes quos est facultas interimendi, eventuum vehementiam aut imbecillitatem coniectari possimus, aut singulis obviationibus observatis et aestimatis, aut iis maxime, quae vel ad eventus eaque, quae sequutura sunt, plurimum pro virium magnitudine conferunt, vel in caeteris obviationibus omnibus vim praecipuam habent.

⟨III.18⟩ De forma e temperamento corporis

Absoluta de vitae spacio tractatione, nunc particularem reliquorum explicationem ordine convenienti ordiemur a figura et conformatione corporis, propterea quod natura prius fingi