PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. before 1595)

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 10v

Facsimile

noctialia. Quadrans autem pariter ab ipsis utrinque distantia tropica solstitialia, quorum alterum versus septentrionem punctum aestivus et borealis terminus, ei vero oppositum hiemalis et austrivus terminus. Similiter aequinoctialium alterum quod tropico aestivo praeest secundum expositum circumvectionem veruum, should be ‘vernum’ quod hiberno autumnale.

⟨I.4⟩

Mundi autem fit una conversio quum aliquod e punctis ferentis incipiens ab aliquo puncto ferri manentis aequinoctialis ad idem restituetur, ac manifestum eiusmodi restitutionem continere 360 tempora. Sed quia restitutiones conversionum mundi aperte non absolvuntur, iusti vero diei Νυχθμεραν, Noctiduum: 24 horarum spacium adnot. marg. restitutio a Sole dependet, ideo hac alios motus metimur. Est autem iustus dies tempus quo Sol ad manentem aequinoctialem e mundi circumvolutione unum circuitum absolvit. Cum vero subiacet moveturque ponitur vel statuitur moveri Sol adnot. marg. versus orientem, noctidium (seu iustus ille dies) temporis plus requirit quam mundi conversiones continebitque, A * is placed here, probably to indicate that the needed phrase ‘unam revolutionem’ or something similar was to be inserted here, but no such correction is added in the margin. hoc est 360 tempora, atque insuper tantam aequinoctialis portionem quantam Sol in noctidio transit zodiaci, transitibus aequalibus suppositis.