PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. before 1595)

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 12r

Facsimile

zodiaci centrum eiusque polos moveatur versus orientem pari celeritate tempore proposito gradibus 1 ½ qualium est zodiacus 360. Primo igitur anno obitus Alexandri conditoris, secundum Agyptios Thoth 1, meridiei in Alexandria Sol ab apogeo excentrici abfuit velut ad comitantia mundi gradibus 160 et sexagesimis 10. Stella autem in corde Leonis a verno aequinoctiali similiter ad comitantia mundi gradibus in zodiaco 117 et sexagesimis 54.

⟨I.9⟩

In lunari autem sphaera rursus consideretur [Sol] zodiaco concentricus qui in plano eius feratur et circa idem centrum pari celeritate tanquam ab ortu versus occasum eminentia qua excellit versus zodiacum emissus secundum latitudinem transitus eiusdem temporis et Solis et Lunae distantia ut totis noctidiis 88 ad Aegyptiacos annos 37 versus zodiacum restitutiones constituere 2 quam proxime, assumitur enim precise marg. subtili calculo unius gradus ⟨s⟩exagesima una. Gerat autem hic circulus alium ei impositum circa idem centrum immutabiliter ut impositio com