Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. anonymous, before 1595)Start

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 13v

 … Loading: Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 13v …

alium circulum ipsi impositum et circa idem centrum immutabiliter ut situs planorum contineat angulum sextantis unius rectae qualium est una recta ⟨90⟩. In plano sane obliqui circuli ponatur ⟨diameter⟩ A blank space is left in the manuscript. quae per borealem et australem terminum ducatur, et super illa inter centrum zodiaci et australis termini sumantur duo puncta iuxta centrum zodiaci, et circa magis apogeum ipsorum moveatur pari celeritate centrum eccentrici circuli ut in antecedentia mundi ab apogeo eccentritatis ementia sic for ‘eminentia’ qua excellit Solis transitus pari temporis intervallo fixarum transitus ut totis noctidiis 47 ad Aegyptiacos annos 144 restitutiones totidem fiant proxime ⟨144⟩. Assumitur enim ad exquisitam supputationem unius gradus sexagesimae 62. Circa magis perigeum moveatur centrum semper epicycli ut ad sequentia mundi ab apogeo eccentritatis ad eccentrici situm semper habens parem dicto transitui ut totis noctidiis 37 ad Aegyptiacos annos 144 restitutiones fiant ad eccentritatem 144 proxime. Assumitur enim ad exquisitam supputationem gradus unius sexagesimae 62.