Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. anonymous, before 1595)Start

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 18v

 … Loading: Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 18v …

idem centrum pari celeritate ut discessus secundum apogeum ad eadem cum mundi conversione absolvat parem transitum illi qui dicitur centri epicycli. Gerat autem hic parvus circulus alium sibi impositum et circa idem centrum immutabiliter, situ in se continente angulum talium 1 ½ qualium est una recta 90. Eius vero ex centro eccentrici ad eam quae ex centro parvi circuli ratio est eadem quae 60 ad 11 et ½. Et supra illum circellum moveatur stella circa centrum ipsius pari celeritate ut digressus secundum apogeum ad contraria conversioni mundi absolvat parem transitum ambobus et epicycli et stellae, hoc est eminentia rursum qua superat Solis transitus pari intervallo stellarum fixarum transitum. Primo autem anno mortis Alexandri, secundum Aegyptios Thoth ⟨1⟩, meridiei in Alexandria maximum apogeum eccentritatis distabat ab aequinoctio verno ut ad sequentia mundi gradibus 292 et sexagesimis 43. Ac rursum borealis terminus obliqui circuli ab apogeo tanquam ad sequentia mundi gradibus 92 et sexagesimis 43. Stella autem a boreali