Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. anonymous, before 1595)Start

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 14r

 … Loading: Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 14r …

Supponatur autem qualium est centri eccentrici 60 talium intermedia centri zodiaci corr. ex zoadici et magis perigei 2 punctorum 3. Intermedia autem centri zodiaci et magis apogei 2 puntorum sic for ‘punctorum’ 5 ½ . Intermedia vero magis apogei puncti et centri eccentrici 2 ½. Rursum porro consideretur circellus circa centrum epicycli sphaerae in obliqui circuli plano per utrunque centrum rectae tam ipsius quam magis perigei punctorum, circa quod movetur pari celeritate eadem puncta semper circelli apprehendentis quae vocamus apogeum et perigeum. Alius etiam parvus circulus concentricus ipsi in eodem plano circumductus, et circa idem centrum pari celeritate ut distantia secundum apogeum ad eadem cum mundi circumvolutione constituat parem transitum ei quae dicta est centri eccentrici aut epicycli. Gerat autem parvus hic circulus alium sibi impositum et circa