Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. before 1595)Start

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 9r

 … Loading: Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 9r …

Claudii Ptolomei De suppositione planetarum

Suppositiones, Syre, caelestium motuum in Magnae compositionis commentariis methodica ratione tradidimus ostendimusque unius cuiusque et probabilitatem et qui ubique ad apparentia sit consensus ut probaremus (demonstraremus) aequalem et circularem motum, qui necessario est iis quae perpetuo compositoque motu praedita sunt neque ullo modo maius minusve admittunt. Hic autem summatim exponere duntaxat instituimus et quo potissimum pacto tam nos ipsi faci1ius illas contemplemur quam ii qui instrumentis exprimere easdem volent, si et nude unius cuiusque motus proprium statum in manibus habuerint et mechanicis adminiculis illos cum inter sese tum ad motum universi coaptaverint, quo etiam modo sphaeras conficiunt. Hic enim citra suppositionum lapsus apparens quiddam ostendit tantam, sic for ‘tantum’ non ipsum subiectum ut artis non ipsarum hypothesecon sic for ‘hypotheseon’ demonstratio fiat, sed qua ratione ordo simul et differentia motuum sub aspectu nobis, una cum inaequalitate quae per aequales et circulares transitus videntibus incidit, nec omnes, pro dicta propo