PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. before 1595)

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 20r

Facsimile

centrum immutabiliter, situ quidem in se continente angulum talium rursum 2 ½ qualium est una recta 90. Ea vero quae ex centro eccentrici ad eam quae ex centro circelli rationem habeat eam quam 60 ad 6 ½. Et super hunc circellum moveatur stella circa centrum illius pari celeritate ut distantia secundum apogeum ad contraria conversioni mundi absolvat parem transitum utrisque et epicycli et stellae, hoc est eminentiam rursus qua superat Solis transitus stellarum fixarum pari temporis intervallo transitum. Primo autem anno mortis Alexandri, secundum Aegyptios Thoth 1, in Alexandria meridiei maxime apogeum eccentritatis distabat a verno aequinoctio tanquam ad sequentia mundi gradibus ⟨228⟩ et sexagesimis ⟨24⟩. Centrum autem epicycli ab apogeo eccentritatis tanquam ad sequentia mundi gradibus ⟨210⟩ et sexagesimis ⟨38⟩. Ac rursum borealis terminus obliqui circelli ab apogeo tanquam ad