PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. before 1595)

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 14v

Facsimile

idem centrum immutabiliter, situ continente angulum talium 6 ½ qualium est una recta 90. Cum vero linea a centro eccentrici ad lineam e centro circelli rationem habeat eam quam 60 ad 224. Et supra hoc parvo circulo consideretur stella circa centrum eius pari celeritate ut discess⟨us⟩ secundum apogeum ad contraria conversioni mundi constituat parem transitum utrisque et ei quae est centri eccentrici aut epicycli et ei quae est inaequalitatis stellae ut totis noctidiis 174 ad Aegyptiacos annos 208 restitutiones fiant ad obliquuum epicyclum 865. Assumitur enim ad exquisitam supputationem unius gradus sexagesimae 4. Primo rursum anno ab Alexandri morte Thot i.e. Thoth 1 meridiei in Alexandria maxime apogeum eccentritatis a verno aequinoctio distabat ut ad sequentia mundi gradibus 185 et 60. Centrum autem eccentrici ab apogeo eccentritatis tanquam ad praecedentia mundi gradibus 52 et sexagesimis 16. Ac rursum borealem terminum obliqui circelli ab apogeo epicyclo ut ad