PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, De suppositione planetarum (tr. before 1595)

Schweinfurt, SB, Ha 16 (H 85) · 11r

Facsimile

⟨I.5⟩

His ita delineatis ulterius progrediamur expositis prius suppositionibus simplicibus et inquam marg. puris ipsorum conversionibus (unde particulares et variae constituuntur), quas sumpsimus secundum vicinitatem supputatarum e correctione restitutionum.

Annis igitur Aegyptiacis 300 et noctidiis 74 Sol statuatur ambitus facere circa tropica et equinoctialia puncta zodiaci sumpta 300. Stellarum autem fixarum sphaera atque etiam apogea 5 planetarum unius ambitus similis pars 20[′′] et 100[′′], hoc est gradus 3 qualium est circulus 360, ut dictis annis solaribus (qui sunt Agyptiaci 3624 et 120 ⟨noctidia⟩) unus tantum ambitus conficiatur sphaerae stellarum fixarum, quo etiam comprehendes Solis 36,999 et mundi circumvolutiones, quae et noctidiis sub corr. in a proposito tempore comprehensis numero respondeant et Solis in eo ambitibus.

⟨I.6⟩

Luna autem solaribus (annis) ad tropica et aequinoctialia puncta consideratis 8,723, qui sunt Aegyptiaci 8,728 et noctidia 277 28′ 100′′, comprehensiones Solis faciat, hoc est totos menses, decies 100,000 9416; ac rursum mensibus corr. ex. menibus totis 3,604 inaequalitates restitues probably mistake for ‘restitiones’ or perhaps ‘restituens’ 3,712;