PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 10r

Facsimile

tur. Quibus facile est obiectiones dissolvere, prima quidem quia nihil malefici stellis ad se et ad cœlum consideratis est ascribendum. Secunda vero quia licet Sol caliditate benefaciat, ariditate tamen maleficus est, ideo duplicis naturae statuunt. Tertiam licet lumine Sol et caetere stellae calorem efficiant, motu omnes qualitates ingenerant, quatenus motu ipso configurationes constituunt e quibus variae proficiscuntur qualitates, nam licet motus quatenus motus calefactius sit, quatenus vero configuratorius varias efficit qualites. Simili ratione Pici rationes eliduntur, prima quidem quia et ad universum et ad se terra et ignis boni sunt, ad nos mali quatenus complexione vitae adversa nocent. Secunda quod solus sanguis vivificus est, caeteri humores per accidens quatenus ad sanguinis dispositionem faciunt, ut medici tradunt. Tertia etiam quia et mors vita ordinate eveniunt propterea potest esse maleficus et ordinatus. Quarta quoque quia licet mors defectu naturae eveniat, natura tamen non deficit nisi propter contrarias dispositiones, quas Saturnus et Mars efficiunt. Quinta etiam quia utroque modo, licet Ptolemaeus uno modo tantum. Qualitates vero elementariae beneficae sunt ad se et ad mixturam, principaliores tamen sunt calor et humor, quatenus illo vivitur, hoc enutritur. Sexta etiam aufertur, quod licet Mars maleficentior efficeretur manifestam ob qualitatem, salutaris tamen redditur quia ab eo spiritualem sortitur beneficentiam ut Albumasar ait, quam beneficentiam licet hic Ptolemaeus non exprexerit in Libro apotelesmaton multoties explicat. Quod tandem medici adiiciunt leve est, quando quidem beneficentia colligenda est pro maiori parte. Immo licet Saturnus exanguibus qualitate sua manifesta beneficus esset, occulta tamen posset malefacere. Intellige stellas non posse malefaciendo vel benefaciendo hominibus hominibus] hominihus nocere nisi per accidens, quia homo est dominus suorum actuum. Unde saepe dixi corpora caellestia animos nostros non naecessitare, imo bonis exhibitis remediis nec corpora necessario alterant. Videmus enim saepe bonis moniti obstaculis estivos calores tollerare, imo illis omnino adversari, quare intellige in toto libro stellas solum disponere nos, non autem necessitare, ut in proœmio dixit Ptolemaeus, et de beneficis et maleficis satis.

⟨9⟩ Enuntiatum IX: De masculinis et fœmenis

Rursum postquam naturarum prima genera duo sunt, mas videlicet et fœmina, atque fœminina vis in humiditate consistat, generatim nanque pars haec omnibus fœminis plurimum innascitur, caeterae autem maribus magis, iure Lunam quidem ac Veneris stellam fœminas nobis tradidere quod plurimum humore praestant, Solem vero atque Saturni, Iovis et Martis stellas masculinas. Mercurii autem utriusque generis communem quatenus ex aequo et aridam et humidam efficit substantiam. Masculescerae etiam aiunt stellas atque fœminescere tum ipsis ad Solem figurationibus, quando quidem lucanae atque praecedentes masculescunt, vespertinae autem et sequentes fœminescunt. Tum quoque per eiusmodi ad finitores, quando quidem iis in figurationibus, quae sunt ab ortu in culmen usque vel ab occasu in imum, veluti in subsolanis masculescunt. Occiduis vero in quadripartiis quemadmodum in libycis fœminescunt.

Prima naturae genera tria sunt: mas, fœmina et hermaphoditus, ut Libro traditur de animalibus, decimo quoque Metaphysices, ideo stellas tria in genera dividit, masculinas, quae graece arrenicae et