PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 11v

Facsimile

nibus noctis et diei conveniunt, sed non propter similitudinem sed contrarietatem. Causa autem est quia distemperata gaudent dimissimili, nam distemperato addito simili non custoditur complexio. Ut distemperate calido, si calidum adiiciatur, adhuc calor magis increscit fitque adhuc distemperatus. Itemque si frigide distemperato frigus addatur, adhuc distemperatus reditur, iccirco dissimili gaudent, ut distemperate calido si frigus adiiciatur redditur aequale ac contemperatum, quando quidem contrarium contrario contemperetur, quare Saturnum diei conditioni et Martem nocti coaptarunt. Nam Saturni frigiditas calore diei contemperatur, Martis fervor frigiditate noctis, sic igitur optima est facta distributio ut Saturnus diei et Mars nocti coaptentur. Hemerinae itaque, hoc est diurnae stellae, sunt Iuppiter, Sol et Saturnus. Nycterinae, hoc est nocturnae, Mars, Venus et Luna, at Mercurius promiscuus est, utrique conveniens conditioni, modo diurnae modo nocturnae. Quantum vero ad verba Graeca attinet, quam Graeci astrologi haeresim vocant, nos Iulium Maternum secuti conditionem dicimus, alii factionem, punici haisem nuncupant. Est autem duplex conditio noctis et diei, qua ratione fit ut diarii planetae conditionem diei sectentur, nocturni vero noctis. Arabes haisem planetae aiunt signum quod et sui generis et suae conditionis est, ut haxe Iovis est in Ariete, nam Aries est diarium signum ac nocturnum uti ipse Iuppiter, sed de his postmodum. Porphyrius Porphyrius] Prophyrius suis in eruditionibus alia ratione Saturnum et Iovem asserit diarios esse, Venerem et Martem nocturnos. Ait enim Solem praeesse diei quando quidem complexione, potestate ac operatione diurnat, Lunam simili ratione nocti. Modo Iuppiter et Saturnus Solis sive factionem sive conditionem sectantur, tum quod raro occultantur et longo tempore uti Sol lucent, tum quod rarius et inter se et cum Sole configurantur. Qua ratione fit ut magis solares stellae sint conditionis sive factionis Soli et ita diurnae, Venus vero et Mars sectantur magis conditionem Lunae, primo quod frequentius e Sole occultantur uti Luna ipsa. Secundo quia et inter se et ad Solem saepius configurantur, quo fit ut magis lunares sint et ita factionis sive conditionis nocturnae. At Mercurius promiscuus est, interdum Lunae factionem sectans cum vespertinus est, aliquando factionem Solis cum lucanus, haec de haeresi sive conditione sive factione.

⟨11⟩ Enunciatum Enunciatum] Enuncietum XI: De ipsarum figurationum quae ad Solem sunt potestate

Iam vero et eas praeter configurationes, quae ad Solem sunt et Luna et ipsi errantes tres ipsorum impeculiaribus viribus magis et minus suscipiunt. Luna quidem quod ab apparitione increscens ad dividualitatem primam usque, maiorem efficit humiditatem. Hinc vero usque in plenilunium, caliditatem e plenilunio dividualitatem in dexteram siccitatem, hinc in occultationem usque frigiditatem. Errantes vero et lucani tantum ab apparitione quidem primam in stationem usque humentiores sunt, hinc vero ad acronychum calentiores, ab acronycho vero in stationem usque dexteram arentiores, hinc vero ad occultationem frigidiores. Manifestum autem quod invicem coniuncti quam plurimas qualitatum differentias in id quod nos continet operantur, praedominante quidem ut plurimum propria cuiusque potaestate, conversa vero secundum quantum abiis quae configurantur.

Hactenus de conditione sive factione