PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 2r

Facsimile

Ad Sylvium Pandonum Boviani episcopum Augustini Niphi Suessani eruditionum ad Apotelesmata liber primus
De potestate planetarum

⟨1⟩ Enuntiatum primum: De Sole

Sol suapte natura calefaciendi atque aliqua ex parte exiccandi efficaciam habet. Fiunt vero haec prae aliis nobis perspicua et propter ipsius quam habet magnitudinem et ob manifestas, manifestas] manafestas quas efficit horarum mutationes, nam quanto magis loco, qui est nobis ad apicem appropinquat, tanto magis nos ipsos sic afficit.

Duo sunt cœli sive luminaria sive lumina, quae graece phosphora sive phota dicuntur. Alterum quidem quod graece Helios, latine Sol, alterum Selene, hoc est Luna. Quinque vero stellae, quae graece planetae sive planomenae, latine vagae aut errantes dictae a motuum vagatione. Sunt et non errantes, quae aplanomenae a motuum uniformitate appellatae, constitutae MXXII numero in XLVIII formis, quae graece morphoses sive astra dicuntur. Agressuri itaque de his, primo a luminibus agamus, tum quia nobis maxime constant, tum etiam quod vires persentiuntur et quod caeterae ab his regulantur veluti a principibus. Sunt autem lumina, quia licet errantia sint, a Ptolemaeo planetae non dicuntur. Stellas enim ubique Ptolemaeus intelligit quinque vagas, nisi lumina addat et a Sole nobis principe aggredimur, primo quia vaehementior, secundo quia medius et e medio extrema moderantur estque tale cuius habitudine caeterae regulantur ac vires accipiunt. Solis igitur qualitates duae sunt, altera prima calefaciendi, ut magnitudo eius et horarum mutatio demonstrat, altera exiccandi, quae excessum calori imitatur. Quantum vero ad graeca verba attinet, punctus, qui est in directo nostrorum capitum, ad quem cum Sol pervenit aestatem efficit, graece est coryphe, chaldaice zenith, latine vertex, sumitas sive culmen, sed apex rectius dicitur. Haec de qualitatibus, et de prop⟨r⟩ietatibus agamus, cum proprietas qualitatum admixtionem interdum sequatur. Sol a lucis atque magnitudinis praestantia a que medio situ, ut Porphyrius in eruditionibus autor est, inter stellas est, quemadmodum rex, quando omnium eorum, quae in hoc mundo sunt, causa principaliter effectrix sit cuncta constituens et regulans. Caeterae vero stellae et maxime tres superiores sunt, ut tribuni aut centuriores sive praefecti cooperantes generalemque Solis causalitatem ad determinatum genus reducentes. Examinare (ut dicemus) videtur anni et diei horas, ut ver, aestatem, autumnum et hyemem, efficit enim calorem, frigus, siccitatem atque humorem. Quando ad coryphen sive apicem assurgit calorem efficit, cum ab eo declinat sic⟨c⟩itatem, cum ad apicis devenit oppositum frigus, sed cum convertitur efficit humorem, qua ratione et anni et diei horas efficit, eadem quoque ratione ventos excitat. Assurgens enim ad apicem ventos efficit australes, ad meridiem rediens septentrionales, decurrens per medias regiones ventos exuscitat omnis generis, ut in Meteoris scribitur. Itemque propter haec et generationis et corruptionis vitae et mortis autor existit, efficiuntur enim haec omnia e motu eius per obliquum circulum, ut autor est Aristoteles. Diffundens quoque calorem in aere et aqua atque terra, generat animalia ex ex] cx putri materia, ut autor est Averroes, semina administrat, metalla et mineralia efficit planetas et arbores et herbas educit. Demum Sol et homo generant hominem, haec Porphyrius in Libro eruditionum, sed quoniam (ut Plato ait)