PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 32r

Facsimile

signa sibi domicilia adiicit Capricornum et Aquarium, Capricornum quidem in regno Solis, Aquarium vero in regno Lunae. Huius rei causam affert Ptolemaeus, nam duo sunt ex parte Saturni, frigiditas contraria calori luminum et situs remotissimus, cum sit in VII orbe. E parte signorum vero Capricornus et Aquarius, nam sunt remotissima e signis luminum, itemque et hyberna, quare haec conveniunt Saturno, his geminis rationibus haec remota a signis luminum, Saturnus remotus a luminibus, haec hyberna, Saturnus hybernus. Accedit tertio quod Saturnus contrarius est Soli et Lunae cum maleficus sit, in consigna sibi exposcit diametra signis luminum, qualia sunt Aquarius et Capricornus. Haec enim diametra sunt signis luminum et ad malefaciendum possunt. Iis igitur tribus similitudinibus Saturnus in his ius hospitii habet. Dorotheus vero duplici ratione Aquarium magis convenire Saturno asserit. Primo propter sexuum concordiam, quando utrunque masculinum sit. Secundo quia Aquarius est in regno Lunae et Luna humida est, ideo Aquarius humore participat, qua ratione Saturnus ipse in Aquario contemperatur, nam ab humore Aquarii habetatur frigiditas Saturni. Recte itaque Aquarium ait gaudium Saturni.

⟨II.3⟩ III: De Iovis III De Iovis] V DeVeneris domicilio

Iovi vero, cum temperans sit habeatque sub Saturno sphaeram, duo illa ascripta sunt iis, quae modo exposuimus contingua, ventosa atque fœcunda, Sagittarius scilicet et Pisces, secundum triangularem cum signis luminum intercapedinem, quae convenientis est et beneficae figurationis.

Post Saturnum Iuppiter in utriusque regno signa duo domicilia tenet, ex parte quidem Lunae Pisces, ex parte vero Solis Sagittarium. Huius causam affert Ptolemaeus, quod ex parte Iovis quo ad idiotropiam ipse temperans est, ex parte situs est inmediatus Saturno et ex parte effectus est ventosus et fœcundus, ex parte habitudinis est cum luminibus beneficus. Iis quattuor rationibus ex parte signorum iure Pisces et Sagittarius domicilia sibi ascribuntur, nam ex parte idiotropiae haec temperatiora sunt signis Saturni, ex parte situs haec contigua sunt signis Saturni, ex parte effectus haec ventosa et fœcunda perhibentur, quando Sole tenente haec, iaciantur semina et Pisces ad extremum hyemis est. Ex parte vero habitudinis haec triangula sunt signis luminum, nam cum Iuppiter beneficentissimus sit, signa summe convenientia cum signis luminum habere debet, qualia sunt triangula, hac itaque quadruplici similitudine quam in his Iuppiter ipse habet, iure haec sibi domicilia exposcit. Ait tamen Dorotheus Iovem magis gratulari in Sagittario, tum quod Iuppiter masculinus et diarius est, qualis etiam Sagittarius, tum quod ipse cum Sole magis calore convenit quam cum Luna in humore, iure Dorotheus gaudium Iovis asserit Sagittarum.

⟨II.4⟩ IIII: De Martis IIII De Martis] VI De Mercurii domicilio

Deinceps Marti urentior cum sit sua natura habeantque sub Iove sphaeram, Iovis signis rursus signa contigua tributa sunt similem habentia naturam, Scorpius videlicet et Aries, consequenter ad ipsam corruptivam et disconvenientem qualitatem, tetrangulam ad lumina distantiam facientia.

Post Iovem Mars in regno Lunae Arietiem domicilium accipit, in regno Solis Scorpium. Cuius causam ex hoc nanciscitur Ptolemaeus, quod ex parte Martis haec sunt, uredo suo enim exurit fervore, positura ad Iovem contigua, quando sphaera Martis sub illa Iovis inmediate collocetur atque disconvenientia cum luminibus, qua ratione fit ut Aries et Scorpius domicilia Martis hac triplici ratione dedicentur. Sunt enim haec urentiora illis Iovis, inmediata atque contigua eisdem quadrangula maleficentia iuncta cum signis luminum, verum cum Mars nocturnus sit magisque cum Sole conveniens Dorotheus Scorpium Marti dedicat gaudium.