PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 31r

Facsimile

esse, ut omnis philosophus asserit, iure ipsos misceri frivolum erit. Secundo dato quod radii misceantur videtur quod radii e stellis proficiscentes, quae non nisi uno signo distant, debeant magis misceri quando agentia propiora sint, igitur mixtura maior. Tertio radii non possunt mutare idiotropiam nisi stellae ipsae e quibus proficiscuntur naturam mutent, modo in stellis nulla mutatio spectatur nullaque realis alteratio, igitur nec in radiis, haec contra aspectus ipsos dicit. Quantum vero ad rationem aspectuum ipse declarat omnes rationes quibus aspectus asserunt esse frivolas et discurrit per omnes, sed quoniam non tetigit rationem Ptolemaei ut Graecus exposuit, contra Picum hoc unum habuisse satis sit ipsum veram rationem aspectuum non recte exposuisse, qua Ptolemaeus motus est, ut nos in comentationibus iis exposuimus. Ubi animadvertendum est Ptolemaeum duplici ratione affirmasse aspectus, prima quidem fuit observatio, ut in proœmio Apotelesmatum docuit. In Luna quidem observavit observavit] obsernauit quod quando ipsa e Sole est quadrangula, mutationes aerias efficit, quando diametra, maiores et in aliis configurationibus similiter. Simili ratione et in caeteris stellis et cum Luna et Sole et inter se observavit, quod quando ad angulos figurae alicuius deveniunt, tempora mutant. Si enim Picus observasset haec, ut Ptolemaeus et caeteri ante ipsum, non ita audacter contra hos viros enunciasset, et hanc rationem Aristoteles in Libro de signis temporum tetigit, ubi aperte protulit stellas agere in nos motu et lumine. Per motum intelligens non simplicem translationem, non enim e cœlo tanta esset varietas, si solo eius simpliciter motu hunc essent, sed ut exponit motu configuratio e diversis enim configurationibus motus proficiscuntur diversi, e motibus ipsis sic alteraris diversae proficiscuntur qualitates et inde exurgit tanta rerum differentia. Similiter nec per lumen intelligit simplicem lucis stellarum similitudinem, cum haec simplex res non tot varia efficeret sed lumine configuratio, ut est videre in Luna ipsa manifeste. Secunda ratio Ptolomaei fuit quod in his quattuor configurationibus sunt anguli signa et partes signorum, modo rationes proportionum servantur in angulis signis et partibus, quae in nullis aliis signis servari possunt, propterea sunt tamen quattuor aspectus sive figurae, hanc rationem (ut pace sua loquar) explicavit. Ptolemaeus enim semper philosophiam cum observationem coniunxit. Accipiens namque observationem e sensibus vel suis vel antiquorum rationem naturalem perquisivit, ex iis patet primo rationes Pici contra fundamentum aspectuum nullas esse, quando ipse rationes proprias Ptolemaei non refellit. Ad rationes vero contra aspectus respondeo. Ad primam diceret Ptolemaeus e radii non effici elementariam mixturam, quam Plotinus credidit, sed cœlestem ac spiritualem sive intentionalem, e qua in materia apta effectus proficiscuntur naturales et differentes. Ad secundam diceret e stellis proficisci mixturam, quando indebitis posituris collocantur. Agunt enim illae motu et lumine configuratoriis, modo licet duae stellae in duobus proximis signis collocatae propiores sint, non tamen debitam rationem situs servant qua agunt. Ad tertiam diceret stellas mutare naturas non quidem essentiales sed accidentales, hoc est motus et lumina propter figuras, unde licet stellae ipsa solae nihil novi agerent, tamen indiversis posituris constitutae certam rationem agendi adipiscuntur quae agunt in nos novas mutationes, ut Aristoteles in Libro de generatione tradit. et de primo eruditionum libro haec sufficiant.

⟨II.⟩ Eiusdem Agustini Niphi secundus eruditionum liber, qui est de iurisdictionibus stellarum

⟨II.1⟩ Primum: De domiciliis et primo de domiciliis luminum

Conveniunt autem et ipsi planetae partibus signiferi et secundum domicilii rationem et triangularitatis et altitudinis et finium et id genus. Secundum rationem quidem domicilii habent naturalem rationem. Nam cum duodecim signorum septentrionaliora locoque, qui est ad apicem nostrum, magis aliis proxima ob quam causam magis caliditatem et uredi