PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 28v

Facsimile

ut Arietis quadrangulum est Cancer et Cancri Libra et Librae Capricornus et Capricorni Aries, sed quid sit quadrangulum dexterum et quid sinistrum, simili ratione sicut in triangulis diximus inveniens. Sexangulum est ab eo signo, a quo initiamus tertium, ut Arietis Gemini, quid vero sit sexangulum dextrum et quid sinistrum, sicut caetera invenies. Haec de configurationibus plactice, et de his partiliter agamus et primo quid sit coniunctio. Omnia signa XXX diximus habere partes, si itaque has XXX partes duodecies iunctas in unum feceris, numerum perficis CCCLX partes, quae per omnia XII signorum corpora dividuntur. Quaecunque itaque integro partium numero iuncta CCCLX partes fecerint, ipsa sibi invicem coniunguntur a parte horoscopi. Quaecunque LX pars fuerit, ipsa sexangulum latus demonstrat. Si itaque sexies LX miscueris, integrum CCCLX numerum parties, qui itaque integris sex partibus iunctis omnes CCCLX numerus impletur, II coniunguntur e prima parte horoscopi profectum CXX partem, hunc locum triangulum constituimus. Nam si CXX partes triplicaveris primum integrum, CCCLX partium numerum complemus, a parte prima profecti in XC partem, hunc locum quadrangulum facimus, quoniam quadruplicantes XC partes integrum CCCLX partium numerum habemus. At quaecunque loca nulla vel duplicatione vel triplicatione vel quatriplicatione integrum CCCLX partium numerum perficiunt, haec abiecta atque aversa dicuntur, haec de aspectibus sive configurationibus partilibus, sed quoniam et signa et stellae in signis constitutae sese inspiciunt, utile et necessarium in iunioribus iudicavi, ea omnia quae Porphyrius philosophus in suis eruditionibus de stellarum aspectibus scripsit referre. Vocat autem aspectum martyrian graece, latine testimonium, quod rationabile est, quando planeta aspiciens testificetur planetae aspecto. Triangulum itaque configuratio est per quinque, quando sint media signorum tria, quadrangulum configuratio est per quatuor, quando media signorum duo sint. Diametrum sive oppositio per VII, quando sint media signa quinque, sexangulum per tria, quando sit medium signum unum. Considerare autem oportet quod si aspectus sint secundum partes, perfectae configurationes sunt, at si secundum signa, imbecilles, ut triangulum partes CXX, quadrangulum per XC sexangulum per LX oppositio per partes CLXXX, nam frequenter secundum signa configurantur non autem secundum partes, haec de aspectibus, et de dextris et sinistris secundum Porphyrium Porphyrium] Prophyrium agamus. Dextrum itaque dicunt triangulum et quadrangulum e quo defluxit stella, sinistrum vero ad quod procedit ut Sole existente in Leone, dextrum triangulum est quod per Arietem ad Leonem, sinistrum vero quod per Sagittarium, dextrum quadrangulum quod per Taurum in Leonem, sinistrum quod per Scorpium. Septem enim radios unaquaeque emittit stellarum, tres quidem ad superius, tres ad inferius, unum ad oppositionem, ut stella in Ariete collocata emittit ad signa praecedentia sexangulares, triangulares et quadrangulares radios, totidemque ad sequentia, unum tantum ad diametrum, quorum quidem dextri ad superius atque praecedentia sunt, sinistri vero ad inferius atque sequentia, et de applicatione quam Porphyrius parallagen vocat dicamus. Parallagen sive applicationem dicunt, quando secundum gradus figurationem aequitibiam petunt stellae, ut si Sol in Arietis parte XIX, Saturnus in Librae parte XX collocentur, petit enim Sol partilem diametrationem Saturni, et de coniunctione, quae graece est synaphe et collesis, hoc est adhaerentia stellarum, secundum eundem transigamus. Coniunctio utique erit quando partiliter secundum quancunque figuram coniunguntur, collesis vero sive adhaerentia quando stella stellam praecedit ut velox tardam, non pluribus distans quam partibus tribus, quo partium numero nulla quinque stellarum uno die movetur. In Luna tamen aliqui sentiunt non pluribus quam XII partibus, scilicet quo partium numero uno die naturali movetur, collesin sive adhaerentiam esse observandam, qua ratione dicerent Lunam haerere stellae, si X partibus eam praecederet, dummodo non pluribus XII elongata fuerit, et de defluxionem, quae graece est apporroia etiam dicamus. Defluxio itaque est unde stella ad stellam fertur, coniunctio vero ad quam fertur stellam aut radium, ut Luna sit in Scorpii parte XX.