PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 35r

Facsimile

dem deiectio Libra erit, haec de Sole, et de Saturno dicamus. Saturnus contrarius Soli exaltatur in Libra, deiicitur in Ariete. Luna vero exaltatur in Tauro, quia post coitum factum in Ariete apparet primo in Tauro et ibidem eius lumen increscere attollique incipit, propter causas contrarias deiicitur in Scorpio. Iuppiter exaltatur in Cancro, quod ibi beneficos et septentrionales flatus validissime concitat, deiicitur in Capricorno contrarias ob rationes. Mars contrarius Iovi exaltabitur in Capricorno, quando ibi australis existens urat magis, deiicitur per contrarium in Cancro. Venus exaltatur in Piscibus propter humiditatem et vernam quam ibi facit versionem, deiicitur vero in Virgine. Mercurius propter contrariam naturam (est enim exiccativus) exaltabitur in Virgine, quando Virgo arida sit, in qua principium autunni apparet, deiicietur in Piscibus. Porphyrius vero alia ratione nactus est altitudinum rationes, nam stellae duplices sunt, diurnae Sol, Saturnus et Iuppiter, nocturnae Luna, Venus et Mars, item et communis ut Mercurius, qui utriusque conditionis est. Diurnae quidem, quia pollentiores sunt, exaltantur in signis, quae triangulantur domibus earum, ut quoniam Solis domis est Leo, eiusdem exaltatio erit Aries Leoni triangulum, quia vero Saturni domicilium est Aquarius, eiusdem exaltatio erit Libra Aquario triangulum at quia Iovis domus est Piscis, altitudo est Cancer Piscibus triangulum. Nocturnae vero quaecunque conditionis sunt Lunae, quia imbecilliores sunt, tanto debiliores quanto Luna est Sole debilior, exaltantur in signis quae sexangulantur eorum domibus, ut quoniam Lunae domus est Cancer, eiusdem altitudo erit Taurus Cancro sexangulus, quia Veneris Veneris] eneVris domus est Taurus, eiusdem exaltatio erit Piscis Tauro sexangulus. Martis vero quoniam domus est Scorpius, eiusdem sublimitas erit Capricornus Scorpio sexangulus. At Mercurius quoniam comunis est, cuius radii vix apparent et quoniam frequenter occidit, eandem habet exaltationem et domum ut Virginem, deiectiones vero simili ratione signa contraria sunt exaltationibus. Verum Porphyrius non totum signum exaltationem esse stellae asserit neque totum deiectionem, nam Solem exaltari autumant in Arietis parte XIX, deiici in Librae parte etiam XIX, Saturnum in Librae parte XX, totidem in Ariete. Iovem in Cancri parte XV, totidem in Capricorno. Lunam in Tauri parte tertia, totidem in Scorpio. Martem in Capricorni parte vigesimaoctava, totidem in Cancro. Venerem in Piscium parte vigesimasexta, totidem in Virgine. Mercurium in Virginis parte quintadecima, totidem in Piscibus. Ptolemaeus vero ut domicilia et triangula posuit integra signa, ita exaltationes, ubi nanque partes assereret fines potius essent, melius ergo integra signa exaltationes esse debent. Quamquam forsitan partiliter loquendo stellae in illis partilius attollerentur, plactice vero in totis signis, quod fortasse Maternus et Porphyrius sentiunt. Arabes lunares sectiones, quae caput et cauda draconis nuncupantur, exaltari et deiici asserunt, ut caput in Geminis et caudam in Sagittario, sed haec deliramenta sunt apud Ptolemaeum, Porphyrium et Maternum nec non et Graecum, nec contra haec volo aliud quam tantorum virorum autoritatem, haec sunt quae e Ptolemaeo et Porphyrio et Graeco sine nomine de exaltationibus colliguntur. Picus obiicit his primo inventum exalltationum fuisse a situ et non a iurisdictionibus iurisdictionibus] iurisdictiouibus signorum, quia Plinius libro secundo Historiae naturalis asserit sydera alias altiora, alias inferiora videri, quoniam a suo centro apsidas altisimas habent in illis signis, ut Saturnus Librae parte XX, Iuppiter Cancri parte quintadecima, Mars Capricorni vigesimaoctava, Sol Arietis decimanona, Venus Piscium vegesimasexta, Mercurius Virginis quintadecima, Luna Tauri quarta. Sic igitur quia in his gradibus veteres a suis centris distare maxime planetas acceperunt, receptum est hoc dogma a genetliacis de altitudinibus planetarum, sed cum nunc apsides ipsae permutatae sint, ratio illa posteritati non congruit, observatio enim docuit apsidas, quae et auges dicuntur, moveri motu octavae sphaerae. Secundo confutat rationem Ptolemeus de Solis altitudine, quoniam licet Sole assurgente in primam Arietis partem nobis incolentibus hanc cœli regionem primo vieres caloris incipiant diffundi, incolentibus regionem contrariam, hoc est plagam Capricorni, idem contiget ipso accedente in primam Librae partem. Igitur Aries no