PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 42r

Facsimile

ris iuxta numerum partium suorum corporum dicatur ut suo loco diximus. In coniunctione igitur sunt quattuor status, est ire ad coniunctionem, ut quando levis incipit ingredi orbem ponderosi. Est applicatio prima sive aliqua quando planeta non differt pluribus quinque gradibus a planeta, est efficatia applicationis ut quando non differt pluribus tribus, est coniunctio quando una parte continetur, omnes autem hi quattuor status sunt in una coniunctione plactica, potest enim vis coniunctionis placticae in omnibus iis consistere. Sunt qui hos quattuor status nominibus differnetibus vocant, primum quidem quo planeta petit corpus vocant accessum, huic contrarium quo dissolvitur a corpore, vocant recessum. Secundum vocant applicationem quando per quinque gradus sit intervallum, huic contrarium seperationem. Tertium vocant attactum, quo non differunt pluribus partibus tribus huic contrarium defluvium. Quartum coniunctionem, huic contrarium nomen non habet, quia coniunctio una ratione est et simplex. In omnibus vero his statibus, quattuor stellae coniunctae dicuntur, placticae saltem. Verum animadvertendum est in coniunctione per corpora esse observandam longitudinem et latitudinem, non enim dicentur coniuncti, nisi latitudine et longi[gi]tudine coeant, at in coniunctione per radios nulla est necessitas latitudinis. Sol namque (ut Graecus inquit) sub signifero decurrens in mediis signorum orbem efficit articulis, qui latitudine latitudine] laittudine secat signiferum ipsum in septentrionalem et australem regionem. Quare fieri potest ut stella stellam attingat per longitudinem, quae est ab ortu in occasum, aut e contra et non per latitudinem, quae est ab austro in septentrionem aut e contra, quia seperari possunt, quatenus una in septentrionem, altera in austrum petet, etiam sub eodem signo atque eadem signi parte constitutae. At cum per figuram coniunguntur, id evenire non potest, nam stella radios emittit circulariter per totum, ideo latitudo non est utilis in configuratione, sed bene in coniunctione.

⟨III.5⟩ V: De quiditate cuiusque stellae

Quibus ex omnibus patet quod cuiusque stellae ipsum, quid ex ipsarum propria naturali peculiaritate, signorum continentium qualitate atque figurationum ad Solem et ad angulos constitutione considerandum est, ut a nobis id dictum est de iis omnibus.

Quinta opulentia graece est poion, latine etiam quale vel quid, haec autem e tribus colligitur. Primo ex ipsius stellae idiotropia naturali, secundo ex signorum, in quibus est qualitate, tertio ex constitutione, quam habet in configuratione ad Solem et ad cardines, ex iis tribus doctus mathematicus potest stellae quiditatem colligere. Erit igitur stella in sua quiditate, quando masculina in signo masculino, in habitu ad Solem masculino ut orientali atque in tractu ad ortum masculino. Contra vero fœminina constituitur, ut si ipsa fœmina sit in signo fœmino, in hitu fœmino atque tractu fœmino. Sunt qui velit stellam esse in haerese, quam Chaldaei aix vocant, quando est simul in signo et in tempore masculino, hoc est de die, vel si fœmina est, sit in signo fœmino et de nocte, ut si genitura sit nocturna et Venus sit in Tauro dicitur esse in sua haerese, sed si diurna et Iuppiter sit in Ariete erit in sua haerese. Volunt itaque aix sive haeresem esse pro conditione signi et temporis, sed pace tantorum dixeri haeresis, quam latine (autore Materno) conditionem sive factionem diximus, est indifferenter altero modorum aut a tempore aut a sexu, ut Mars in signo nocturno constitutus, hoc est fœmino sive de nocte sive de die, esse dicitur in sua factione. Itemque habet indifferenter factionem tam cum Venere quam cum Iove, cum Iove per sexum, cum Venere per tempus, haec quidem est ubique sententia Ptolemaei, Graeci et Porphyrii, quam nulla alia ratione approbo, nisi his autoribus, haec de quiditate.

⟨III.6⟩ VI: De valore stellarum et pollentia

Valorem vero naciscuntur stellae, primo quidem quod orientales ipsae sunt atque propriis motibus praepositae, hac enim ratione validissimae erunt, at occiduae obductae, ubi fuerint imbecilliores.