PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 10v

Facsimile

fœmininas, quae thelycae appellantur et promiscuas sive duplices, quae hermaproditicae dicuntur. Tribus itaque rationibus (ut Graecus sine nomine expositor inquit) stellae masculescunt sive fœminescunt, complexione videlicet, figuratione ad Solem atque positura ad orizontem. Complexione quidem quia videmus muliebre genus humidum atque molle naturae artificio confectum ut videlicet facile effingi possit. Virile vero durum ac intractabile, manifestum quotcumque invenerimus stellas magis humidas eas dicimus fœminas, quotque aridas eas magis masculas, qua ratione fit ut Luna et Venus fœmininae. Mares autem reliquae praeter Mercurium, is namque aridus et humidus existens duplicem naturam habet hermamphroditus nuncupatus. Ad Solem vero figurationibus quia cum lucanae fuerint masculescunt. Apparent enim tunc veluti iuvenculae atque nuper editae vimque habent validiorem, vespertinae vero fœminescunt veluti seniculae. Ad orizontem vero, hoc est finitores, quia omne cœlum quattuor in tractus dividitur, primus est ab ortu in cœli culmen, secundus e culmine in occasum, tertius ab occasu in cœli imum, quartus ab imo in ortum cœli. Ortus graece anatole, cœli medium mesuranesis, occasus dysis, imum antimesuranesis nuncupantur. Cum itaque quattuor sint cœli tract[t]us, duos solares appellat atque masculos, duos quoque libycos lunares atque fœmineos. Qui quidem ab ortu in culmen atque ab accasu in imum porriguntur, sibi invicem conferuntur atque per similes sunt, oritur enim Sol in ortu nobis qui regionem hanc incolimus, oritur vero in occasu antipodis. Culminat nobis Sol in meridie, culminat illis in medinoctio, quare tractus hi sibi invicem conferuntur et perconsimiles sunt, iure itaque masculescunt ambo atque solares sunt. Qui vero e culmine ad occasum atque ab imo in ortum sunt, etiam ratione eadem similes atque se invicem conferentes erunt, quare et ambo fœminescunt et lunares sunt. Stellae itaque constitutae solaribus in quadripartiis atque tractibus masculescunt, in lybicis vero fœminescunt, nec mirum (ut Graecus sine nomine interpres inquit) cur non omne hemisphaerium superius fecit Ptolemaeus masculum, omnemque inferius fœmineum, nam ortus occasui persimilis est, culmen imo, quare si ab ortu in culmen tractus masculescit, ab occasu in imum etiam, si quidem ortus occasui confertur et si e culmine in occasum fœminescit, etiam ab imo in ortum quando quidem culmen imo similiter sit. Quantum vero ad Graeca verba attinet, Ptolemaeus prima genera vocat marem et fœminam, non quidem simpliciter sed respectu hermaphroditorum. Mas enim et fœmina prima genera sunt simplicia, hermaphroditus maris et fœminae collationem continens, quasi ex illis primis constet. Rursum quoque potestatum elementariarum sola humiditas fœminescit quando quidem fœmina mollis atque bene passibilis sit, caeterae potestates omnes ut siccitas, caliditas et frigiditas masculescunt, quia quae vis praestant, dura atque impassibilia sunt. Quales mares sunt, iccirco Venerem et Lunam tantum fœmineas statuunt, quia hae tantum humore praestant. Caeteras stellas omnes masculas, quia alia frigore praestat ut Saturnus, alia calore ut Iuppiter et Sol, alia siccitate ut Mars, Mercurius vero quia utraque interdum exuperat, iure hermaphroditus est. Nec quoque praetereundum praecedentes partes non una ratione esse assumendas quando quidem stella stellam praecedere potest, vel secundum motum diurnum et tunc quae praeoritur praecedens est. Ut si Saturnus in Arietis parte sit XV, Iuppiter X nobis quidem Iuppiter praeoritur quare in partibus praecedentibus erit Saturnumque praecedens vel secundum motum proprium, qua ratione ea stella praecedit, quae plures signi partes peragravit, quo modo Saturnus Iovem praecedet, quia de sui proprio orbe plures peragravit partes. Prisci tamen ut Petosiris et Neocepsus iuxta motum diarium capientes praecedentes partes vocabant, quae prius ascendebant. Solis vero consequentes, quae inferebantur sub terra, haec quantum ad Graeca verba. Sunt qui Ptolemaeum incusant ut Aver⟨r⟩oes quod in cœlo nec sit