PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 18v

Facsimile

etiam corniculis picis graculis et caeteris proximis praeest. Gallina quoque cœlestis non solum gallinis praeest, sed perdicibus fasianis et id genus. Canis etiam cœlestis canibus vulpibus et id genus, sic igitur hae XLVIII species sufficiunt pro rerum speciebus protegendis, sed de ordine stellarum aliqua ut Arabs Ptolemaei interpres tangit transfigamus. Cœlestium rerum rerum] rernm primae et pollentissimae sunt lumina, Sol videlicet et Luna et (ut Porphyrius inquit) veluti principes, Sol quidem quod luce et magnitudine excellit, Luna vero quod finitima et lucentior aliis. Secundae sunt quinque stellae errantes sive planetae, primo quia nobis propriores sunt quam fixae, secundo quod pluribus motibus moventur. Agunt enim stellae lumine et motu, modo et si fixarum nonnullae lucentiores sint, tamen paucioribus motibus moventur, iccirco planetae pollentiores perhibentur, et inter planetas pollentiores sunt tres superiores, quod cum Sole variis configurationibus iunguntur, caeteri inferiores sunt semper fere combusti atque e Sole attriti. Tertiae sunt fixae et ultimo loco habendae non tamen una ratione, nam esse stellae, quae primae sunt magnitudinis, primo loco habendae sunt, caeterae pro ratione magnitudinis statuendae. Amplius inter has eae priores, quae minus e zodiaco distant. Adhuc et distantium eae priores, quae ad septentrionem vergunt. Rursus et quae indirecto apicis sunt primo habendae. Itemque et ea fixa, quae est cum planeta iuncta vel configurata latitudine et longitudine, pollentior est ea, quae est solivaga etiam et quae cardinalior pollentior est. Habent quoque cum Sole et horoscopo potestates differentes fixae ipsae, verbi causa cor Leonis in primo quadrangulo cum Sole humectat, in secundo calefacit, in tertio exiccat, ultimo infrigidat, ut de ipsis planetis diximus. Similiter et cum horoscopo masculescunt enim fixae et fœminescunt non aliter per habitum ad Solem et ad horoscopum quam planetae, quando eiusmodi stellae planetas imitentur, haec de ordine. Ulterius et de viribus fixarum stellarum sive imaginum quaedam etiam transigamus et primo quae fixarum pollentes sint regibus creandis. Diuturna nanque observatio docuit stellas quasdam maximas afferre felicitates solere quoties nascentes aliquo in orientis aut medii cœli cardine, aut cum ipsa parte fortunae aut cum Sole Lunaque partiliter reperiuntur, sed quamvis lucidae stellae permultae sint et in variis signis diversisque cœli locis positae, quae tamen regiae atque augustae dicuntur, et perpaucae sunt et in quatuor tantum dodecatemoriis collocatae, hoc est Tauro et Leone, et in his oppositis signis, Scorpio et Aquario. Hae in primis (ut dixi) quando in geniturae cardinibus partiliter inventae sunt, maximas facultates decernunt, quando natum ita extollunt ut legionibus praeficiant et moderandis populis principem ac regem statuant, licet ipsae sit obscuris parentibus atque humili loco natus, ut Ptolemaeus inquit in Libro C enunciatorum, enunciato XXIX, sunt autem stellae hae, quae verbo Arabico Beubemiae dicuntur, latine corda fixarum imaginum, veluti cor Tauri, quae chaldaice Aldebaram, graece Lampadias nuncupatur, haec nostris temporibus M.D.V. partiliter invenitur in Geminorum parte fere secunda, hanc in cœli medio ferunt habuisse Nicolaum Piccininum Ianii filium. Est et alia, quae et cor Leonis a nostris dicitur, a Graecis Basiliscus, hoc est Regulus, a Chaldeius vero Calbeleced, quae nunc in Leonis ipsius parte fere XXII collocatur. Hanc stellam, qui hora geniturae cum Luna crescente habuerit in horoscopo aut in ipso cœli medio, ad magnas felicitates magnaque imperia promovebitur, propterea regia vocata est. Hanc sic in cœli medio nonnulli observatores Sixtum Pontificem quartum habuisse aiunt. Tertia est cor Scorpii, quamquam Chaldei Chalbaladrab vocant, graece vero est Antares, quae nunc est in Sagittarii parte secunda fere, haec martia est, aliquantulum est iovia. Ferunt quoque et hanc Mutium Sfortiam, qui Mediolani ducatum adeptus est, in genitura horoscopantem habuisse cum Marte et Luna bene constitutam. Quarta vero ea est, quae Chaldaice Fomahant, latine postremum fusionis aquae, haec Saturni naturam sequitur, nonnihil etiam Iovis. Quaeque nunc collocatur in XIX Aquarii parte, hanc nonnulli mathematici culminasse