PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 11r

Facsimile

mas vel fœmina, mas nanque f[et]œmina conditionem sequuntur materiae ut X Methaphysicae autor est Aristoteles et in Libro de animalibus cœlum vero quantum sit materiae expers omnes philosophi testantur, verum haec reprehensione non carent. Stellas enim mares vel fœminas esse, potest intelligi vel in se vel attributione ad nos si quidem in se illud intelligatur, nulla certe erit in cœlo mascula vel fœmina, ut recte sentit Averroes. Si attributione ad nos sic tribus rationibus masculescunt stellae vel fœminescunt, hoc est vires sibi vendicant maris vel fœminae, complexione videlicet, figuratione ad Solem et positura et hoc ratione ipse Ptolemaeus accipit. Proprietates enim quae sunt in nobis effectus in stellis causae sunt, quae in nobis absolute, in illis attributione, qua ratione fit ut nos mas et fœmina dicamur illae masculescere et fœminescere. Nos (ut ita loquar) masculati et fœminati, illae masculantes et fœminantes, quando quidem illae causae nos effectus sumus, et de masculis et fœminis stellis haec sufficiant.

⟨10⟩ Enunciatum X: De diurnis atque nocturnis stellis

Similiter vero postquam efficientium tempus manifestissima intervalla duo haec sunt, diei videlicet masculatum magis quod in illo est callidum atque ardens, et noctis fœminatum quod per ipsam humidum et quies exurgit. Iure quidem nocturnas Lunam ipsam ac Veneris stellam tradidere, diurnas vero Solem ac illam Iovis, promiscuam vero secundum haec eam, quae Mercurii est, et in matutina quidem figura esse diurnam, in vespertina vero nocturnam. At illas duas, quae corruptivae substantiae sunt, utrisque conditionibus coaptaverunt, non tamen secundum easdem naturae causas sed secundum contrarias. Similia siquidem addantur iis, quae sunt temperatae complexionis, maiorem illorum beneficentiam ⟨e⟩fficiunt, dissimilia vero iis addita, quae corruptiva sunt, de illorum malitia plurima ex parte demunt. Hinc stellam Saturni (frigida cum sit) calori diei coaptaverunt. Illam vero Martis etiam quia arida humori noctis, sic enim uterque e complexionis contemperantia cum exurgat, factioni quoque temperanti convenies redditur.

Hactenus de genere sive sexu stellarum, nunc de conditione sive factione transigit, ut vero res haec intelligatur attentione dignum (ut Graecus sine nomine interpres inquit) tempus in duo intervalla maxime distribui, in diem videlicet et noctem, dies quod propter motum Solis super terram calidus est, nox vero propter absentiam humida. Inde dies maris nomen sortitur, nox fœminae, qua ratione fit ut stellarum aliquae diei conditioni coaptatentur atque noctis propter similitudinem, aliquae propter contrarietatem, propter similitudinem quidem diei vel noctis conditioni coaptantur. Quaecunque complexionis temperatae sunt, ut Iuppiter, Venus, Luna et Sol, Iuppiter et Sol diei conditioni, Luna et Venus noctis. Causa autem est quoniam temperatum gaudet simili illo sibi addito et conservatur sui in ipsius temperantia, nec per illius sibi additionem exit temperationis limitem. Praeterea Iovi et Soli temperatis calore si diei calor adiiciatur, eorum temperantia adhuc maior fit, iure itaque hae conditioni diei conveniunt, illae noctis. At Saturnus et Mars conditio