PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 34r

Facsimile

Mercurio propter domicilia, quae in ipso habent, praedominantibus quidem propter factionis similitudiem de die quidem Saturno, de nocte vero Mercurio, et est signum quidem Geminorum ad aestivum assurgens, Libra vero ad aequidiarium, Aquarius autem prope hybernum. Insuper etiam eiusmodi triangulum a praedominio subsolanum est propter rationem quam in ipso habent Saturnus, commixtim vero borapelioticum propter diurnam factionem, in qua cum Saturno Iuppiter convenit. convenit] conveint

Tertium triangulum quo quidem ad substantiam est masculinum et diurnum, quando constet ex signis masculinis diurnis, quo vero ad trigonocratores, dicatum est Saturno de die, Mercurio de nocte, quia iura domicilii in eo habent, cum Marte autem nullam rationem habet, cum neque conditionem neque domicilli rationem. Quo vero ad qualitatem habet quicquam aestivi propter Geminos, nonnihil autunni propter Libram et aliquid hyemis propter Aquarium. Quo autem ad potestatem a praedominio est subsolanum atque orientale, propter rationem quam in ipso habet Saturnus, commixtum vero borapelioticum, propter diurnam factionem, in qua cum Saturno Iuppiter convenit. Iuppiter enim ipse partices eius conditionis facti ipsum aliqua ex parte boreum. Mercurius quamquam domicilii rationem habeat, venti tamen rationem nullam definitam habet, sed varios ventos concitat. Qua ratione evenit ut Iuppiter communis particeps sit, propter similitudinem factionis quam habet cum signis et cum Saturno. Venus etiam et si domicilium habeat, ab eo conditione differt. Sol vero non habet nisi unum triangulum, veluti unum domicilium et quia Saturnus in hoc domicilii rationem habet et factionis similitudinem, iure hic a predominio facit orientale sive apelioticum, nam quamquam Venus domicilii rationem in eo possideat, tamen propter differentiam factionis huic regionem non praebet, Mercurius vero nulli nulli] uulli regioni ascriptus est propter ancipitem quam habet naturam.

⟨II.11⟩ XI. De quarto triangulo

Quartum vero triangulum, quod est per Cancrum, Scorpium ac Pisces, inter reliquos tamen Marti deputatur et propter fœminini conditionem et propter rationem, quam in ipso domicilii habet. Condominatur autem in ipso et propter factionem et ob fœminam conditionem, quam ipsius signa habent, nocte quidem Luna, die vero Venus, et est ad aestivuum circulum Cancer, Scorpius ad hybernum magis, P⟨i⟩sces ad aequidiarium. Itemque eiusmodi triangulum a praedominio libicum est propter iurisdictionem, quam in ipso Mars et Luna habent, commixtim vero notolibicun propter partem dominii, quam in eo Venus sortitur.

Quartum triangulum, quo quidem ad substantiam est fœmininum no⟨c⟩turnum propter signorum conditionem, quo ad triangulatores inter caeteros planetas deputatur Marti, et noctu et interdiu quando et domicilii rationem et factionis in illo habeat. Verum quia in singulo triangulo expedit alium planetam esse dominii participem, assumuntur et Venus et Luna, in diurna quidem genitura Venus, in nocturna Luna. Quo vero ad qualitatem habet aestivi quicquam propter Cancrum, hyberni vero nonnihil propter Scorpium, veris aliquid propter Pisces. Quo autem ad potestatem a praedominio est libicum occidentale propter iurisdictionem quam habent Mars et Luna, conmixtim vero notolibicum propter dominii partem, quam in eo sortitur Venus. Arabes autem errant cum velint triangulum eiusmodi Veneri deputari de die, Marti vero de nocte et particeps de nocte et de die sit Luna, videtur enim (ut dixit Ptolemaeus) Soli Marti esse deputandum propter duas rationes, quas in illo habet, hospitii videlicet et factionis. Venus autem solum factionis rationem habet. Luna luminare cum sit principaliter, uni tamen triangulo praeest. Errant etiam, qui eiusmodi triangulum faciunt septentrionale. Ptolemaeus autem a praedominio facit ipsum libicum, mixti notolibicum, libicum quidem e parte Martis et Lunae, notum propter Venerem. Ex iis patet recte eiusmodi auctoritate esse nuncupandam triangulum, primo a trinario numero signorum e quibus constat, secundo a trinario numero circulorum, quando omne triangulum eiusmodi trinitate circulorum, quibus sect[t]us est signifer participet, nam omne signum vel est aestivum, qua ratione tropici nonnihil habet vel aequinoctiale aut hybernum. Iure itaque quodlibet horum trinitatem habet, qua trianguli rationem sortitur, quod optime Ptolemaeus ipse exposuit, declarans in singulo horum unum signum esse aestivum, ut tropici aestivi quicquam habeat, aliud aequi