PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Nicolaus Gugler (?), Ordo ac summa Ptolomei

Paris, BnF, lat. 7395 · 133r

Facsimile

Ordo ac summa Ptolomei

⟨I⟩ Libri I

⟨I.1⟩ Caput 1

Duplex est ars de astris, astronomia et astrologia. De illa diximus alibi. De hac vero arte, minus quidem certa, in hoc agemus libro et primo quod eam artem aliquatenus consequi possimus ac debeamus contra eos, qui aliter sentiunt.

⟨I.2⟩ Caput 2

Quod astra habeant effectus in inferiore natura probatur ab iis, quantum Sol efficit in terris sua revolutione ac virtute, a Luna, a caeteris stellis et errantibus et fixis. Deinde si diligentiores rustici multa vere coniiciunt ex syderibus an non forticius, plura colliget ac praedicet eruditus. Confutatio: non ideo ars impossibilis quia imperiti eam tractant, deinde non damnanda si quidam astrologiae nomine abutuntur. Errata artificium non in artem conferenda. Concedo autem artem esse difficilem et in qua sepe falluntur eruditissimi, propter diversitates