nae, si leviores ut magnes illitus allio non attrahit ferrum etsi alioqui naturaliter attrahit. Et ut medicus morbum praevidet nisi remediis antevertatur, homines item prospicientes hiemem inevitabilem comparant sibi calefacientia et contra in aestate item lanae incrementa observant propter admissuras et plantationes. Inde Aegipti astrologiam coniunxerunt medicinae et libros scripserunt, quibus titulus est Iatromathematica etc.
⟨I.4⟩ Caput 4
De naturis 7 planetarum. Natura: Sol calidus et siccus, Luna frigida et humida, Saturnus frigidus et siccus, plan Iupiter temperatus, Mars exessive calidus, Venus paululum calida et humida, Mercurius siccat et aliquando humectat.
⟨I.5⟩ Caput 5
Quemadmodum duo sunt quae procreant, cuncta videlicet calor et humor, itidem duo boni sunt planetae nempe Iupiter et Venus et rursus quemadmodum duo sunt quae cuncta corrumpunt, scilicet frigus et siccitas, sic similiter duo mali planetae et sunt Saturnus et Mars. Luna secundum quosdam bona iudicatur, Sol et Mercurius convertibiles.