ideoque per precedentem coniunctionem vel oppositionem, invenimus verum gradum ascendentis ex quo demum reliqui anguli rectificantur.
⟨III.3⟩ Caput 3
In geneathlogiaca considerabimus nati parentes, fratres an sit mas vel faemina, de gemellis, monstris an possit crescere et aliquandiu vivere, de vita, forma infirmitatibus, qualitatibus animae, fortuna, regno vel exaltatione, actionibus vel studiis, coniugio, liberis, de conversatione ipsius †cum† aliis et amicitiis, peregrinationibus, de morte.
Imprimis tamen sciendum in genere qui anguli caeli sint fortissimi et quando planeta sit fortis vel debilis, ut si fuerit orientalis, auctus motu etc., in locis suis etc., nam tunc sunt fortes.
⟨III.4⟩ Caput 4
Ut sciamus patris statum aspiciendus erit Sol et Saturnus, sed matris conditio iudicatur ex Luna et Venere. Optimum erit si Solem comitati fuerint matutinae stellae, Lunam vero vespertinae etc.
Debemus autem locum patris et matris in