⟨II.12⟩ Caput 12
Sequitur prima magis particularis consideratio, ut singulis mensibus erigamus figuram coniunctionis et oppositionis. Deinde etiam Solis ac Lunae intermedii aspectus. Semper tamen generaliter ratio est firmior particulari.
⟨II.13⟩ Caput 13
Postrema non maxime particularis, ut consideremus colores Solis ac Lunae in ortu et occasu, nam Sol lucidus minatur imbres etc., sic etiam Luna pallida etc., considerandi etiam halones.
Finis secundi libri.
⟨III⟩ Liber tertius
⟨III.1⟩ Caput 1
Hactenus pertractata est universalis astrologia, quae pertinet ad plures homines. Simul sequitur nunc geneathlogiaca, quae pertinet ad singulos homines. Sunt autem plura initia hominis consideranda, ut conceptio, partus etc.
⟨III.2⟩ Caput 2
Cum autem plerumque ignoretur casus spermatis, diligentius considerabimus exitum infantis, saepe autem horologia fallunt