PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Nicolaus Gugler (?), Ordo ac summa Ptolomei

Paris, BnF, lat. 7395 · 136r

Facsimile

⟨II.4⟩ Caput 4

Quod autem hactenus dictum est, de signis intelligendum est, etiam de stellis fixis in signis. In primis autem consideranda loca signiferi, quae fuerint in horoscopo et ubi fuerint luminaria cum urbs vel metropolis incipiebat, extrahi quae, si nesciuntur, considerandum erit MC in genitura principis ibi nati.

⟨II.5⟩ Caput 5

Astrologia universalis de totis regionibus dividitur in 4 capita. Prima pars dicitur localis, nam consideranda sunt signa in quibus fit eclipsis et quem consensum habeant haec signa cum horoscopo alicuius urbis etc.

⟨II.6⟩ Caput 6

Secunda pars vocatur temporalis, consideranda est enim etiam duratio eclipsis, unde intelligi potest quo tempore et quamdiu eclipsis hibitura hibitura] sic MS sit suum effectum.

⟨II.7⟩ Caput 7

Tertia pars est de genere eventuum, ubi consideranda natura signorum et forma signorum