PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Nicolaus Gugler (?), Ordo ac summa Ptolomei

Paris, BnF, lat. 7395 · 133v

Facsimile

caeli, aeris seminum, locorum, educationis, victus consuetudinis vitae, etc., quae concausae sunt etsi caelum fit causa praecipua hominis temperamenti. Quemadmodum ergo nec nautas ac medicos reiicimus saepe impingentes, ita boni consulere decet hanc artem et quantum fieri potest amplecti.

⟨I.3⟩ Caput 3

Quod astrologia sit utilis quia dignum est homine considerare humana et caelestia, videre consensu superiorum et inferiorum corporum, intellegere κράσιν et inclinationes animorum et corporum nostrorum, etc. Obiectiones duae: prospicere fatum nichil prodest et prospectum evitari et invitari non potest. Solutio: praevisio maxime prodest ad animum tranquillum praeparandum etc. Deinde sciendum duplex esse fatum, scilicet theologicum vel stoicum et phisicum seu astrologicum. Hoc secundum, si praevideatur, mitigari potest remediis oppositis, praesertim in rebus particularibus, cum causae caelestes sunt minus mag